SPARSIO

SPARSIO
SPARSIO
apud Papin. Statium l. 1. Sylv. 6. v. 66.
Iam noctis propioribus sub umbris
Dives sparsio quot agit tumultus?
Huc intrant faciles emi pucllae,
Hîc agnoscitur omne, quod theatris
Auf formâ placet ————
dicebatur, cum in Theatris spectaculisque muneta spargebantur in populum: quae cuiusmodi fuerint, exponit Martial. l. 8. Epigr. 78. ubi de Ludis Stellae. E quo colligitur, aliquando Missilia, aliquando Tesseras, spargi consuevisse. Et quidem tesserae seu sphaerulae, inscripta habebant munera populo cessura, vel visarum et praesentium, vel absentium rerum: Missilia vero rem ipsam spargebant mittebantque: Qua de re vide Sueton. Xiphilinum, Alis, ex Veterib. ex recentioribus Hadr. Turnebum Adversar. l. 29. c. 9 Ios. Scaligerum ad Propertium initiô l. 4. L. Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 26. c. 6. Iust Lipsium de Amphitheatro, Phil. Beroaldum ad suetonii Caligulam c. 18. etc. Spargebant autem missilia Imperatores, ex ea parte Theatri, quam superiores aedes Seuton. in Claudio c. 21. vocat; uti e Basilica, foro imminente: sic e uperiore loco utrobique in capita inferiorum ea iacientes, quod κατα κορυφην` ῤίπτειν est Dioni l. 49. Idque sub finem Ludorum, quibus totum diem usque ad horam decimam fuisse ocupatum, docet ad Caium Suetonit c. 26. Casaubon. A THeatro transiit in Forum mos, in quo aureorum argenteorumque nummorum Sparsiones ab his, qui Consulatum inituri erant, olim fieri solitas, notum: unde ῾ϒπατεία recentioribus Graecis quaevis sparsio. Sic Gallienum ad Consulatum suum etiam matronas invitâsse, et, ne expertes illae suae munificentiae essent, singulis manum suam osculantibus, τῆς ῾ϒπατείας nomine, quaternos aureos Gallienos dedisse, refert in eo Treb. Pollio, c. 16. Vide Codinum de Off. Aulale Constantinopolit. ubi ἐπικόμβια vocat istiusmodi nummorum involucra, e Fori Constantinopolitani seu Augusteonis gradibus, in populum proici solita,
et supra passim, inprimis ubi de phrasi Consulatum edere. Speciatim vero dicebatur Sparsio, de undae croco dilutae sparsione, per latentes fistulas in Theatrum, quae Graece Κροκόρανσις, quamque nimbum vocat Martial. l. Spectacul. Epigr. 3. v. 8.
Et Cilices nimbis hîc maduêre suis.
Vide supra ubi de Croco: item voce epicomiba, Missilia, Oenanthinum, ac verbo Iacere. Ut et alia quaedam addam, Sparsio exigui pulveris, urgente necessitate, sepulturae locô erat. Horat, de Archyta Carm. l. 1. Ode 28. v. ult.
----- non est mora longa, licebit
Iniectô ter pulvere curras.
Id wuod ex Lege Attica ductum videtur, cuius meminit aelian. Var. l. 5. c. 14. ῝Ος ἂν ἀτάφῳ περιτύχῃ σώματι ἀνθρώπου, πάντως ἐπιβάλλειν αὐτῷ την` γῆν. Vide supra ubi de Cadaverum cura. In Sacris, floribus sparsa simulacra, discimus ex Papinio Statio Achilleid. l. 1. v. 289. ubi de sacris Palladis littoreae in Scyro celebratis,
Exierant, dare veris opes divaeque severas
Fronde ligare comas, et spargere floribus hastam.
Quo de ritu vide Lipsium ad Annal. 1. Taciti, de Milit. Romana l. 4. c. 5. Casp. Barthium ad Claudian. Alios, et hîc supra, ubi de Coniectu florum etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Sparsĭo — (lat.), das Sprengen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Largesses Impériales — Missorium de Théodose (388), un des exemples les plus célèbres de plat d argenterie objet des largesses impériales Les largesses impériales (le singulier est rarement usité, du latin largitio et du grec λαργιτίων / largitíôn) désignent les… …   Wikipédia en Français

  • Largesses imperiales — Largesses impériales Missorium de Théodose (388), un des exemples les plus célèbres de plat d argenterie objet des largesses impériales Les largesses impériales (le singulier est rarement usité, du latin largitio et du grec λαργιτίων / largitíôn) …   Wikipédia en Français

  • Largesses impériales — Missorium de Théodose (388), un des exemples les plus célèbres de plat d argenterie objet des largesses impériales Les largesses impériales (le singulier est rarement usité, du latin largitio et du grec λαργιτίων / largitíôn) désignent les… …   Wikipédia en Français

  • Диптих Барберини — …   Википедия

  • esparsión — (del lat. «sparsĭo, ōnis»; ant.) f. Esparcimiento. * * * esparsión. (Del lat. sparsĭo, ōnis). f. desus. Acción y efecto de esparcir …   Enciclopedia Universal

  • GLEBA — I. GLEBA pro solo et dote Ecclesiae, passim in Iure Canonico. Anglis usitatius dicitur, de terra ad Ecclesias parochiales pertinente. Theodos. Cod. pro quovis saepe agro. Sic conssitur. Neap. l. 3. tit. 3. Servi glebae. II. GLEBA quasi globus, Gr …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Barberini ivory — The Barberini ivory is one half of a Byzantine ivory imperial diptych dating from Late Antiquity, now in the Louvre. It is carved in the classical style known as late Theodosian, representing the emperor as triumphant victor. It is generally… …   Wikipedia

  • Ivoire Barberini — L ivoire Barberini, musée du Louvre L’ivoire Barberini est un objet d art byzantin datant de l Antiquité tardive. Il est conservé au musée du Louvre à Paris. C est un feuillet d ivoire composé de quatre plaques sculptées dans le style… …   Wikipédia en Français

  • Díptico Barberini — Saltar a navegación, búsqueda Díptico Barberini expuesto en el Louvre. El Díptico Barberini era un antiguo díptico imperial de marfil bizantino del que se conserva una hoja. Data de la Antigüedad tardía y actualmente está conservado …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”